- CAPITOLIUM
- CAPITOLIUMpraegraudis arx Romae in monte Saturmo ex praeda Apiolatum, Latinotum urbis, a Tarquinio Superbo exstructa. Plin. l. 3. c. 5. Pulsis Regibus annô post tertiô, M. Horatius Pulvillus eâ magnificentiâ dedicavit, quam immensae postea Romanae opes ornarent potius, quam augerent. Vide Tacitum, l. 3. Hist. c. 72. Virg l. 9. Aen. v. 448.------ Capitoli immobile saxum.Sic dictum a capite Toli Vulcentani, teste Arnobiô, ibi repertô, dum fundamenta templi Iovis, Dionys. Halic. l. 4. foderent. Antea mons Tarpeius vocabatur, a Tatpeia Virgine Vestali, quam ibidem Sabini scutis suis obrutam necâtunt. Virg. l. 6. Aen. v. 836.Iste triumphata Capitolia ad alta Corintho.Et Capitolia celsa eidem, Aen. l. 8. v. 653. Fulgens Capitolium. Horat. l. 3. Od. 3. v. 42. Sueton. in Vesp. c. 8. Ipse institutiones Capitolii aggressus. Intellige Capitolii nov, quod regione urbis 8. sive regione Fori Romani. Aliud enim vetus fuit regionis Urbis 6. sive regionis Circi Flamimi. De utroque P. Victor in topgr. urb. et Notit. Imp. Vatro l. 4. LL. Martial. l. 7. Epipr. 72.De vetere autem etiam Val. Max. l. 4. c. 4. ex ult. Novi Capitolii conditores Tarquinii Reges Priscus et Superbus. Dedicavit aurem Horatius Pulvil. Plin. l. 3. c. 5. Tacit. loc. cit.. Veteris conditor N. Pomp. apud Autel. Cassiod. in Cbron. Nic. Lloydius. Capitolium in cineres redactum sub Vitellio, a Vespasiano reparatum eô tempore, quô Hierosolymitanum templum in cinetes resedit, Rutsus caelinis sub Tito tactum, Domitianus denuo magnisicentius exstruxit, institutis Agonibus Capitolinis, qui 5. quôque annô celebrarentur. Etiam Aram ibi ab Augusto positam, cum inscriptione, Ara primagenito Dei, dicunt. qua de re alibi: nunc templum exstructum in celebti hoc loco, Ara caeli, dictum. Morer. Etque quidem, ut dictum: Mons (ut paulo plenius superba haec moles enattetur) in quo haec aedes, Saturnius primo: dein Tarpeius, tandem, a capite Toli, Capitolinus dictus est. Ipsum Capitolium vetus a Numa: novum a Prisco conditum; a Superbo post Suessam Pometiam e Volscis captam, impensis in id 400. talentis argenti aurique, i. e. 240. mill. Philippeorum absolutum: pulsis demum Regibus a Pulvillo, dedicatum est. Situm Dionysius describit: Ibi et Iuventus et Teminus, qui cedere noluerunt exaugurantibus; itaque eorum arae continebautur templi ambitu, atque una in vestibulo cellae Minervae, altera in ipsa cella iuxta pulvinar fuit. Tres evim in Capitolio cellae fuerunt: media Iovis, utrinque altera Iunonis, altera Minervae, sub eodem laqueati codemque tecto. Ibidem quadrigae inautatae, in cella Iovis, supra fastigium aediculae, et Proferpinae tabula, in Minervae delubro, supra aediculam Iuventutis, fuêre. Imo quatuor fuisse Capitolia monet Preyelius: quotum I. Tarquiniorum illud, quod bellô Sullanô periit. II. Sulla instruxit, sed non dedicavit, Catuli nomine inseriptô: dones hôc deletô Iulii Caesaris nomen ei inscriptum est. III. Postquam prius bellô Vitellianô arsit, Vespasianus condidit atque reparavit, iisdem vestigiis: quod a morte eius cum in cineres sedisset sub Tito: Quartum a Domitiano instauratum est. Limina eius aerea, ex mulcta quorundam foeneratorum facta esse, refert Livius, l. 10. c. 23. Post Carthaginem eversam, laquearia inaurata sunt: tegulas illius aereas primus aurô obduxit Catulus: In cellam Iovis Capitolini unâ donatione, ex Aegyptiaca praeda, contulit Augustus sedecimmillia pondo auti, i. e. 1600000. Philippaeorum, et quingenties sestertiûm, i. e. 1250000. Philipp. in gemmis, refereute Suetoniô, c. 30. Domitianus in solam inautationem, supra 12. milia talentorum, seu septem milliones impendit: ut de reliquis eius opibus, et reliquatum quoque cellarum donis nil dicam. Postea, in pecuniae inopia, Stilico fores Capitolii, quae aurô magni ponderis tectae erant, lammis iis spoliavit; sed in parte forium, scriptum reperit: Infelici Regi servantur; quod omen eventus paulo post implevit. Pluta vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 5. etc Adam.Preyelium, Sine et Europe c. 16. etc. Neque tantum Romae Capitolium erat, sed et in aliisurbibus, uti observat doctissimus Lilius Gyraldus, de Diis Gentilibus Syntag. 2. Verbi, gratia Narbone. Sidon. Apollinar. Carm. 23.Salve Narbo nobilisDelubris, Capitoliis, monetis.Itemque Capuae. Sil Ital. l. 11. v. 267. de Annibale eam ingresso,------ Monstram Cavitolia celsa.Nempe ad eius imitationem, in quamplutimis Urbibus maioribus, inprimis quae Coloniae erant, Capitolia fuêre: Nam, ut ait Gellus, l. 16. c. 13. Coloniae, quasi effigies parvae Populi rom. erant, eôque iure habebant Theatra, Thermas et Capitolia: quorum aliquot infra recensere visum est. Apud Recentiores, Capitolum Templum paganorum, vel locus, ubi sacrificare Christianos cogebant olim Gentiles, Lexicon. Graec. MS. Reg. apud Carol. du Fresne, Καπετώλιον ιἑρὸν. Cyprian. Ep. 55. Quid superest, quam ut Ecclesia Capitolio cedat, et recedentibus Sacerdotibus, ac Domini altare removentibus, in Cleri nostri sacrum venerandumque consessum simulachbra atque idola cum aris suis transeat: Et l. de Lepsis, Nonne, quando ad Capitolium sponte ventum est, quando ultro ad obsequium diri facinoris accessum est; labavit gressus, caligavit aspectus? in Capitoliis enim idols congesta fuêre. Prudentius contra Symmach. l. 1. v. 632.Et quacumque solent Capitolia claudere Larvas.Unde Tertullian. de Spectac. Capitolium, omnium daemoniorum templum dixit, etc. Certe in area Capitolina tot erat cellae, seu favissae sub terra, in quibus tes sacrae vetustate collapsae reponebantur, ut Catulus, qui aream deprimere sicque Capitolii aedem altiorem reddere constituerat, quo pluribus gradibus in eam ascenderetur, inceptô desistere fuerit conactus, uti legimus apud A. Gellium, l. 2. c. 10. Sed et Capitolium, pro Capitulo Canonicorum vel Monachorum, sen loco, in quo ii congregantur, de re et disciplina Canonica Monasticaque actuti, Ital. Capitolo, occurrit non rato. Schedula presbyterorum seu Canonicorum Eccles. Laudunens. apud Hincmarum Remens. Quapropter qui eundem Dominum nostrum (Hincmarum) regiâ potestatc retentum et reclusumvivâ voce adire non poteramus, et Sacer dotali ministeriô probibiti ab eo frui non audebamus, III. Kal. Iunias ad Capitolium nostrum convenimus et ibidem communi colloquiô retractantes. vatum fore duximus, ut, etc. Inser. Sepulchtalis in Monasterio Monialium S. Mariae ladrae.Laude nitens mult1a iacet hîc Vekenega sepulta,Quae fabricam turris, simul et Capitolia struxit.Sic Καπιτώλια τῶ Μοναχῶν dixit Palladius in Historia Lausiac. Pud Car. du Fresne, In eodem loco Religiosos, uti vocant, culpas suas propalate consuevisse, ac paenitentiam postulare, legas apud Macrum in Hierolex. ubi ex Vita Dominici, quem Sanctum sui fecêre, daemonem cum eo per Conventum circumambulantem ei ostendisso Diabolica lucra, in omnibus locis, ex Frattum spirituali damno percepta; noluisse tamen nequissimum Spitium ad Captiolium cum Patte ingredi, ex odio illius loci, eo quod quicquid in aliis lucrabatur, ibi loci perdere cogeretur, refen, etc. Sed et capsulam reliquiarum, in modum arcis, eftormatam, vel certe idem, quod capitellum, Gall. chapiteau, voce hâc denotari, observat idem Car. du Fresne in Gestis Abbatum S. Germani Autissiodor. c. 19. ubi unum ex dentibus B. Ioannis Baptistae in parvo quodam Capitolio crystallino et argenteo custoditum fuisse, Scriptot hic ait, etc.Capitolia in aliis urbibus, ad Romani imitationem.Apamiense, memoratur in Actis S. Thyrsi. Augustanum in Vindelicis, apud Welserum, l. 5. Beneventanum, apud Baronium, Martyrol. Bisuntinum, apud Chiffletium in Antiq. Bisunt. Capuanum, apud Suetonium in Tiberio, in Caio alibique. Carthaginense, apud Cyprianum, Ep. 55. Clatomontanum, in Arvernis, apud Savaronem in Origin. Clarom. Coloniense, apud Herm. Strangefolium, Annalium Westph. l. 1. c. 12. num. 2. Constantinopolitanum, in l. 12. Cod. de Aedif. priv. in vet. Urbis descript. Region 8. in Chron. Alexandr. et apud Corippum 1. 3. In eo Scientiam Professores publice docuisse discimus, ex Constitut. Theodos. et Valentin. quae exstat in Cod. Iustin. et Theodos. de Stud. Urb. Rom. et Constantinop. unde probabile iudicat Car. du Fresne, illam esse aedem, quam Βκσιλικὴν τῶ Παιδευτηρίων εν Βυζαντίῳ vocat Anonymus in Anthol. l. 4. c. 23. Quô sensu Basilicam Legum habet vetus Inscriptio Tardae in Transylvania, apud Gruterum 171. 2. Vide Car. du Fresne in Constantinop. Florentinum, apud Ioh. Villaneum, l. 1. c. 38. Hierosolymitanum, unde urbs ipsa Hierosolyma Aelia Capitolma dicta est, apud Ulpianum l. 1. c. 6. ff. de Censib. et veterem Scriptorem, qui exstat in Operibus S. Augustini. Mediolanense, apud Ughellum, Tom. 4. Narbonense, apud Sidonium, Carm. 23. in Vita S. Pauli Natbon. apud Bosquetum, etc. Nemausense, apud Poldum Albenatem, a quo describitur p. 73. Pampilonense. cuius vestigia, in hac urbe Navarrae primaria, observat Car. du Fresne in ver. Statuto pro Regno Navarrae, edito a Iohanne Pastaeo Decano Carnotensi et Hug. de Vimy Milite, Regni Reformatoribus a Rege delegatis: Fuit ordmatum, quod in Captiolio venderetur bladum, etc. Ravennense, apud Adonem Viennensem in Martyrolog. 23. Iulii et Histor. S. Apoliinatris post Abdiam. Remense, in Actis S. Marcae Matt. num. 3. apud Boland. 6. Ian. Rodense, ad Thicim amnem supra Gerundam, in Hispan, in Actis St. Vincentii et Orontii. Santonense, apud Ademarum Caban. A. C. 1031. p. 181. Tolosanum, quod hodieque appellationem servat. Vide in voce Tolosa. Trvirense, vide in Treviti. Veronense, apud Polycarum Palermum, de Plinil partria, l 1. c. 5. etc. Nisi apud quoldam horum Auctorum Captiolum, sit domus aedilitia. Nec desunt, qui Captiolia haec urbium arces potius, quam Capitolii Romani imitamenta esse velint: Saepe enim Hâc vocearx denotaut apud Isidorum, Hieronymum. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.